

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 14: Versus 5
Cujus vestrum.Competenti exemplo solvit quaestionem, ut ostendat eos sabbatum violare in opere cupiditatis, qui eum violare arguunt in opere charitatis.Bos in puteum.Congrue animali quod decidit in puteum hydropicum comparat, quia noxio humore peribat. Et bene bovem et asinum nominat, ut vel sapientes vel hebetes, vel utrumque populum signat, scilicet Judaeum pressum jugo legis, et gentilem nulla ratione domitum, sed stolidum et brutum, quos omnes a puteo concupiscentiae demersos extrahit:Omnes enim peccaverunt, et egent gratia Dei[Rom. 35.].